- SEBASTUS
- SEBASTUSapud Auctorem Expeditionis Asiaticae Friderici I. Imper. Et alios quaturo Graecorum principes ratione dignitatis, Graecâ vocabulô Sebaston, cum eis denuntiat advenire; dignitatis nomen est in Aula Constantinopolitana olim notissimae, ex Graeco Σεβαςτὸς, Augustus. Occurrit in titulo Constantini Harmenopuli, qui praefigitur eius Epitomae div. Canonum; in eo enim vocatur is Πανσέβαςτος σεβαςτὸς, νομοφύλαξ καὶ κριτὴς Θεςςαλονίκης. Ad quae verba Gerh. von Mastricht, Sehasti, inquit, et Protosebasti dignitates fuerunt sub sequioribus Imper atoribus cognitae, quales tamen fuerint, id non satis constat, Histor. Iuris Eccl. num. 284. Inde aliae dignitates formatae. Sebastocrator enim, dignitas erat in eadem Aula maximae existimationis et coniunctissimis Imperatorum conferri solita, sed Despotae dignitate inferior: quam vocem nonnulli Augustum Principem, alii venerandam potestatem, exponunt. De eius sella, mensa, et proclamatione vide Nicetam l. 3. ubi Isacium a Patre Alexio eô honore mactatum refert. Pileus eius aurei coccineique coloris et limbatus fuit, cuius umbo et τὰ σεῖα, qualia Despotae, Codin. de offic. Eccl. et Aulae Constantinopolit. c. 4. Vide quoque infra Umbella. Coronam habuit, in cuius anteriore parte apsis una, C. Paschalius Coronar. l. 10. c. 8. Alexius Comnenus Imperator dein titulum excogitavit Πανυπερσεβάςτου, quasi dicas totum Augustum: quâ dignitate Michaelem Taronitem affinem decoravit ac participem Caesarei throni effecit. Andronicus vero Iunior Ioannem Cantacuzenum Magnum Domesticum, aequalem Panhypersebasto, concessis ei vestimentis, calceis, et equi ornamentis lutei coloris, declaravit, ut idem Nicetas refert l. 7. Nempe Imperatores illi huiusmodi dignitatum titulos pro lubitu extollebant, aut deprimebant. Transiêre autem illi ad feminas quoque, unde Sebastocratoris uxorem Sebastocratistam, alterius Panhypersebastam, dici consuevisse, docet idem Auctor l. 8. Sed et Πανυπερπρωτοσεβαςτουπερτάτου dignitas et nomen prodigiosum occurrit apud Lambecium de Bibl. Caesar. l. 5. p. 233. de qua ut et reliquis dignitatibus praefatis vide quae congessit Iul. Caes. Bulengerus de Imperio Rom. l. 8. c. 5. et Ioh. Meursius in Glossario.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.